- COOS
- COOSsive Cos, vel Cea, vel Co, insul. parva Asiae minoris in mari Aegaeo, seu, ut quidam aiunt, Icario, 100. milliar. a Rhodo, et cariae opposita, ab ca vix 20. milliar. distans in Occasum, oblonga, quae olim magna fuit, et optime habitata, aspectuque iucundissima eo navigantibus. Nunc Lango. Ambitus eius 550. stadiis clauditus, tota fertilis ac optimô vinô abundans. Alias sub dominio Equitum Rhodiens. nunc Turcarum. Solebant autem in hac insula fieri vestes tenuissimae ex bombyce ad feminarum ornamentum, quae Coae dicebantur. Propert. l. 1. El. 2. v. 1.Quid iuvat ornatô procedere, vita, capillô,Et tenues Coâ veste movere sinus?Ovid. l. 2. de Art. Am. v. 297.Sive erit in Tyriis, Tyrio laudabis amictus,Sive erit in Cois, Coa decere puta.Propert. iterum, l. 4. El. 2. v. 23.Indue me Cois, fiam non dura puella.Horat. l. 1. Sat. 2. v. 101.----- Cois tibi pene videre est,Ut nudam. ------Tibullus, l. 2. El. 3. v. 57.Illa gerat vestes tenues, quas femina CoaTexuit, auratas disposuitque vias.Fuit in hac insula Aesculapii templum augustissimum. De Iunonis autem aede nemo ignorat, adeo clara, ut de eius insignibus librum scripserit Theodorus, auctore Vitruviô, in praesatione l. 7. Est inibi pectunculus, piscis insigniter sapidus, Varroni celebratus, uti restatur Gellius, l. 7. c. 16. Sed de Chioinsul. ibi loquitur. Item Coos, urbs in Cov eiusdem insul. caput, quae ctiam Lango, versus Ortum. Hinc adiectivum Cous, unde Hippocrates Medicus divinus et Apelles pictor egregius Coi dicti sunt, Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.